Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XI REGINAE ANGLIAE ELISABETHAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec epistola idem tractat argumentum. REddidit nobis Ser. Regina, cognata amantissima, litteras Ser. Regiae Vestrae Dom. R. Alenus: quas et libenter legimus, et ipsum Alenum benigne audiuimus. Vt autem intelligeret S. V. postulationem suam apud nos valuisse: Henr. Gleisenthalii haeredibus, Wolfgango Costitio, et Khiliano Rureuino diem diximus, nostrisque consiliariis mandauimus, vt de controuersia inter ciues Londinenses et aduersarios aequissimis conditionibus transigerent. Quod ita factum esse, cum S. R. V. ex ipso Aleno cognoscere possit, non equidem existimamus longiorem hac de re litterarum nostrarum sermonem S. V. R. obtrudendum esse. Hoc vnum amanter rogamus, vt S. V. R. de beneuolentia sua pristina erga nos nihil imminui patiatur, sibique vicissim de nobis polliceatur omnia, quae ab aequissimo, et Britannici nominis amantissimo Principe ac cognato optimo expectari par est. S. V. R. rectissime valere cupimus. Anneburgi VIII. Id. Nou. A. M D LXXIV.