Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CX. HVBERTO LANGVETO.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.101
Unproofread scanNot analysed yet
Augusto curam adfert Langueti adflicta valetudo: De cornu autem monocerotis accuratam designationem Elector poscit. ETsi ex litteris, quas ad nos die mensis Aprilis decima septima Francofurto misisti, non sine molestia cognouimus, te minus commoda valetudine vti, tamen cum haec spes erat, tepristino vigori restitutum esse, quod, vt ita sit, optamus. De cornu monocerotis, quod Dux Billionii venditurus est, non est, quod quisque ex ea re apud nos in sinistram suspicionem vocetur. Etsi enim pro perpetua nostra erga Principes viros, et inprimis erga Ducem Billionium, beneuolentia atque studio D. eius rationibus consultissimum esse cupimus: tamen cum de emptione hac existimare non possimus, simus et intelligamus, cornu hoc, si omnino ad alium Dominum peruenturum est, quam plurimo venire, et eiusmodi rerum cura minus adficiamur, designationem cornu illius rectissime habere cupimus. Dresdae Id. Maii Ao. LXXIX.