Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXI. DVCI FLORENTINO et in simili DVCI FERRARIENSI.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.102
Unproofread scanNot analysed yet
Est commendatio Gregorii Riebteri. CVm subditus noster Gregorius Richterus in Italiam studiorum caussa profecturus, et aliquandiu in D. V. vrbe Florentina (Ferrariensi) commoraturus esset, suppliciter nos rogauit, vt pro ipso ad D. V. scriberemus, quo commodius illic absque cuiusque iniuria viuere, et ab omni molestia hominum tutus esse possit. Etsi autem insignis iustitia et aequitas D. V. et inprimis erga hospites virtutis et bonarum artium studiosos benignissima voluntas nobis ita plane perspecta et explorata est, vt commendatio litterarum nostrarum subdito nostro non necessaria esse videatur: tamen vt constaret, adolescentis huius conatus nobis probari, deesse petitioni eius hac in parte noluimus. Quamobrem a D. V. amanter petimus, vt, quod alias etiam sua sponte factura esset, Gregorium Richterum hunc, quoties illi iusto patrocinio contra improbitatem hominum opus erit, fauore suo protegat, et ab omni vi iniusta tutum et securum praestet. Erit id nobis gratum, et ipse Richterus omnibus in rebus ita se geret, vt gratia atque tutela D. V. se non indignum esse comprobet. Bene valeat D. V. Ex arce nostra Anneb. X. Cal. Decemb. Anno LXXIX.