Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXII. AD PRINCIPEM ET SENATORES VRBIS VENETAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.103.5
Unproofread scanNot analysed yet
requirit aequitas et iustitia Dilectionis et amplissimi ordinis vestri, quae non patitur litibus non necessariis peregrinos destineri. Exigit denique nostrum quoque erga D. V. et magnificam Venetorum vrbem singulare et perpetuum studium: pro quo abunde nobis satisfactum fuisse a D. V. tum demum iudicabimus, quando commendationem mendationem hanc nostram valuisse, et sociis Thuringensibus clientibus nostris profuisse plurimum intellexerimus. Beneualeat D. V. et a nobis omnia humanitatis et beneuolentiae officia expectet. Datae Dresd. Cal. Ian. Ao. LXXX.