Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXIII IOANNI BORGIAE in aula Imperatoria Regio Oratori.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.104
Unproofread scanNot analysed yet
Hisce litteris Aug. respondet iis, quibus Borgias feliciores Regis sui in Lusitania progressus natos fecerat; namque Elector de praeclaris Regis Hisp. victoriis gratulatur, ipsique plures adprecatur, deque bis relationem desiderat. LAetissimum nuncium attuler unt no bis litterae tuae. Pro nostra enim erga Sereniss. Hispaniarum Regem perpetua obseruantia et mutua eiusdem erga nos beneuolentia libentissime cognouimus, Ser. eius Lusitaniae regno potiri, eoque nomine tam Imperii Germanici amicissimo, quam Lusitaniae populis ex animo gratulamur. His equidem, quod in ius huius patroni transierint, qui virtutis et iustitiae laude inprimis celebratur, et clientes suos magna aequiute et continentia tuetur; illi vero, quod in hoc tantummodo, quod tot vndique Lusitaniae sceptro inhiantibus consilio et virtute rem ita geserit, vt bellum terra marique opinione hominum maximum paucis mensibus siue sanguine et caede confecerit. Quam fortunarum accessionem S. eius R. feliciter euenire, et Lusitaniae incolis salutarem esse, valde cupimus, et optamus, vt prouinciales Indiorum quoque populi ad auctoritatem Regiam se sponte sua conferant, aut si omnia arma potius quam benignitatem Regis optimi et fortissimi experiri malint, vt S. eius R. belli reliquias eadem alacritate et laude extinguat, ac improbos, contumaces et effrenes gentes pari successu in potestatem suam redigat. Quod ita fieri quamprimum vehementer cupimus: et a te benigne postulamus, et quod vltro polliceris, deinceps quoque nobis omnia, quae porro gerentur, per litteras significes. Vt enim a te certiora de his rebus ad nos perscribi posse persuasum nobis est, ita tu hoc certum habeto, officium litterarum tuarum, ex quibus successus Regios cognoscemus, nobis gratum fore: et nos erga te benignissime adfectos esse. Bene vale. Ex arce nostra Anneburg. Cal. Feb. An. LXXX.