Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXIX. AVGVSTVS. Domino IACOBO SEGVRIO PARDALLIANO Nauarrae Regis Legato.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.110
Unproofread scanNot analysed yet
Haec epistola res in religione conficiendas continet. QVo successu mandata Regia in Dania, Megalopyrgo et Holsatia post abitum hinc tuum confeceris: ex litteris tuis summatim intelleximus. Interea nos de sententia Illustriss. Principis Domini Ioannis Georgii Marchionis Brandenburgensis Electoris etc. consilium coepimus: sed deliberationis huius de concordia inter Theologos in vniuersum constituenda grauissima summam in vnius et alterius voluntate et potestate positam non esse, pro tua prudentia tute ipse nullo monente perspicis. Itaque omnino necessarium ad agendum tempus requiritur, cuius nos cursum et exitum expectare oportet, donec plurimum diuersa et procul dissita loca incolentium sententiae exquirantur. Quod autem tu existimas, hoc negotium sine mora prolixiore in conuentu Roteburgensi expediri posse: id longe aliter se habet. Neque enim praeter Vurtenbergicos, Brandenburgicos et nostros, vlli aliorum Euangelicam veritatem profitentium Principum legati fuerunt eo euocati, atque hi etiam vsque adeo nuper congressi, vt quid ab illis sit actum hactenus, plane adhuc ignoremus. quae cum ita sint, neque aliquid de tota re certi ad Sereniss. Nauarranorum Regem perscribi ante possit, quam eorum, quorum interest Principum suffragatio accesserit: recte quidem fecisti, et prudenter, quod huc e Dania non redieris. Frustra enim ad incertum casum laborem et sumptum impendisses: et quid aduentus tuus ad promouendam deliberationis vsque adeo late diffusae celeritatem profuturus fuisset, non videmus. Bene vale, et nos tibi benigne cupere confidas. Dresdae III. Non. April. Anno LXXXIII.