Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXX. AVGVSTVS HVBERTO LANGVETO.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.111
Unproofread scanNot analysed yet
Commendatur Langueto caussa Sturmii, Cl. enim vir nomina fecerat. SIgnificatum nobis est, Ioannem Sturmium virum praestantissimum, magno aere alieno obstrictum esse, quod merito ab iis dissolui debebat, pro quibus ille fidem suam interposuit. Cumque facile existimari possit, hac cura et sollicitudine Sturmium non parum confici; qua ipsum, pro nostra erga tantum virum beneuolentia et egregia ipsius virtute liberare cuperemus; suggestumque nobis sit, te rationibus ipsius aliquo modo prodesse posse. Itaque benigne postulamus, vt ad senatum et eos Galliae proceres, qui hac in parte plurimum et debent et possunt, litteris ipsis, caussam illis Sturmianam commendes diligenter, ac petas maximopere, vt de pecunia, quae in ipsorum communem rem conuersa est, creditoribus satisfaciant et indemnem praestent eum, qui maximis Galliae periculis, cum magno, vti iam apparet, detrimento suo fidele studium probauit iis, a quibus illum deseri neque fides et constantia hominum pietatem Christianam profitentium patitur, neque eis, qui de indemnitate Sturmio cauerunt honorificum, neque imposterum Galliae vtile erit. Hoc igitur negotium, si ex sententia nostra confeceris, optime de viro summo mereberis, et nobis gratum feceris. Dresdae Cal. Maii LXXXIII.