Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXXV. CHRISTIANVS DVX SAXONIAE DOMINO FRANCISCO MAGNO HETRVRIAE DVCI.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.116
Unproofread scanNot analysed yet
Hetruriae Dux scripserat antea S. R. Imperii iacturam per Augusti mortem factam nunc per Christiani successionem esse recuperatam. Quam spem se impleturum Christianus promittit. GRauissimum iudicium de nobis D. V. facit, cum et in litteris suis, et in sermone, quem Horatius Vrbanus ad nos pertulit, non tantum eam iacturam, quam Sacr. Rom. Imp. in sunere beati patris nostri fecit, successione in defuncti locum nostra resarciri posse ostendit, sed nos etiam in beneuolentiae possessionem suae collocat, qua olim beatum parentem nostrum prosecuta fuit. Atque vt amoris sui deinceps in nos transferendi egregiam et propensam voluntatem mutua beneuolentia nostra nos posse perspicere confidimus: ita omni cura et diligentia etiam atque etiam contendendum nobis erit, vt opinionem, quam D. V. de nobis honorificam habet, meritis nostris comprobemus. Quamobrem nihil vnquam praetermissuri sumus, quo vel hanc Rom. Imp. dignitatem sustinere, vel nostrum erga D. V. singulare studium declarare poterimus. Idque satis arbitrati sumus rescribere D. V. hoc tempore, quo a nobis Horatius Vrbanus proficiscitur, cui pluribus verbis coram exposuimus, quae ipsum D. V. de nostro erga eandem animo referre voluimus. Ex hoc igitur vt caetera cognoscat et nobis suam perpetuo beneuolentiam conseruet, maiorem in modum rogamus D. V. quam recte valere et rerum successu laetissimo gaudere, amanter cupimus et optamus. Dresdae Calend. Iun. LXXXVI.