Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXXVI. DOMINO IACOBO SEGVRIO.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.117
Unproofread scanNot analysed yet
Elector accipit excusationem Segurii, quod praepeditus valetudine mandata regia non ipse exhibuerit, hoc enim minus fuisse necessarium ostendit, aliasque litteras regi Nauar. tradendas mittit. NOn tantum excusationem tuam, qua vteris, quod mandata regia ad nos ipse non pertuleris benigne accipimus: sed rectissime te etiam fecisse existimamus, cum res omnis, tam ex regiis quam ex tuis litteris liquido perspici possit, quod febri quartana iactatus illinc te non moueris, neque alienissimo anni tempore cum manifesto adflictae valetudinis periculo, adeo longe te itineri commiseris. Quia S. Nauarreorum Rex eadem de rerum Gallicarum statu atque voluntate sua nobis significauit, quae tu quoque litteris es complexus: nos S. eius R. vti nostrae rationes fuerunt, amanter et fraterne respondimus, easque litteras Domino Iacobo Bongarsio cum his ad te perferendas dedimus: quas vt porro S. R. reddendas cures, benigne postulamus a te; quem, valetudine pristina recuperata, conualescere quamprimum cupimus, et beneuolentia nostra complectimur. Dresae IV. Non. Febr. LXXXVII.