Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXXVII. AD LVDOVICVM DVCEM VVIRTENBERGENSEM.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.118
Unproofread scanNot analysed yet
Haec epistola est commendatio pastoris cuiusdam officium capessentis. QVi hasce D. V. offert litteras Martinus Hondelsted. Rigensium quidem in praesentia pastor est, sed et antea annos complures verbum Dei in Gockenhausen fideliter docuit: quemadmodum ex Rigensium testimonio probe cognouimus. Is nostram ad V. D. intercessionem submisse petiit, plane confidens, se aliquot iugera agrorum, aut aliud subsidium hac ratione impetraturum, quod sane pietatis iuxta ac humanitatis officium ipsi denegare non debuimus. Nam et ciuis noster honesto loco natus, et in Academia nostra non sine dispendio rei familiaris educatus est, quem et ipsum in communi Liuoniae calamitate captiuum, abductum et septennium integrum squalore carceris maceratum, tandem fortunarum omnium naufragium fecisse accepimus, vsque adeo vt praeter vitam (quae ob extremam egestatem et numerosam sobolem manumisso supplicii loco) nihil fere sit reliquum. Commendamus itaque hominem, quem omnium bonorum fauore et commiseratione dignum iudicamus. Amanter orantes, vt eius negotium V. D. sibi curae esse patiatur, atque id agat, vt intelligat, nostras apud V. D. literas magnum pondus habuisse. Fecerit V. D. rem suo loco atque officio dignissimam, praeterque quod nos V. D. vicissim omni studiorum genere deuinxerit. Vale. Torgae XVI. Calend. Octobr. MDLXXXVIII.