Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLII DOMINO STEPHANO REGI POLONIAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.33
Unproofread scanNot analysed yet
Hae litterae tractant controuersiam inter Frid. Raceborum et Leschnitium, quae dirimenda Stepbano traditur. QVod ad S. R. V. pro Friderico Raceboro Capitaneo Beutense scribimus, id facimus, cum aequitate petitionis suae adducti, tum vero quod Raceborus sibi persuaserit, id aurum, quod Dominus Raphael Leschnitius Capitaneus Radciosensis debet, non alias, quam commendatione nostra expeditissime accepturum se esse. Habuit Dominus Raphael Leschnitius fratrem VVenceslaum, qui Lissae, Poloniae a quodam Corbero quingentos aureos Vngaricos mutuo accepit: fideiussores dedit Melchiorem Raceborum, Friderici patrem, et Georgium Scopium, Liguicensem. Hi fideiussores, cum deinde pro debitore satisfacere creditori coacti fuerint, non abs re equidem Fridericus patris sui mortui loco, quod is pro VVenceslao Leschnitio soluisset, a debitoris fratre et haerede reposcere videtur, quod hic et bona fraterna possideat, et in vniuersum germani ius successerit. Quando igitur S. R. V. pro singulari prudentia sua facile hinc iudicatura est, solutionem debiti non temere aut inique postulari: nihil equidem petitori, pro quo ipsa aequitas loquitur, opus fuisse putamus litteris nostris ad S. R. V. ,quam summa cum laude ius reddere omnibus notissimum est: nisi Fridericus Raceborus existimasset, ad celeritatem consequendi debitum, nonnihil interesse sua, caussam hanc S. R. V. per nos commendari. Quamobrem a S. R. V. maiorem in modum officiose petimus, vt Fridericum Raceborum hunc beneuolentia sua complectatur, et decreto Regio perficiat, vt is ad debitam sibi pecuniam absque mora aliqua iniusta perueniat. Commodabit profecto S. R. V. homini gratissimo, et nos magna voluptate adficiet: vbi Raceborus iste intellexerit, tantum nos, quantum ipse sibi persuadet, amari a S. R. V. quam felicissimo rerum successu, cum pari valetudinis integritate perpetuo frui cupimus. Data ex arce nostra Lichtenbergiana XIX. Cal. Ian. Ao. LXXXII.