Latin
4.34.1 to 4.34.4
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.34.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
(1) Legatus Polon. Regem de Augusti beneuolentia certiorem reddere debet: (2) gaudet de bello bene administrato, et gratulatur victoriam ac pacem: (3) pecuniam, de qua antea multa, repetit. AD mandata Seren. et Potentiss. Polon. Regis, Domini clementissimi, per S. eius R. secretarium et legatum dignissimum, magnificum Dominum Albertum Ciszvvizki exposita, idem Dominus legatus Serenit. eius R. Illustrissimi Sax. Ducis Electoris, Domini nostri clementissimi verbis, significabit: Illustriss. Excelsitati eius salutationem et declarationem singularis beneuolentiae a tanto Rege profectam, fuisse iucundissimam: eoque nomine Illustriss. eius Excelsitatem S. R. gratias amanter et officiose agere: eidemque operam, obseruantiam et studia sua, in omni officiorum, ad decus et honorem Regium pertinentium genere, polliceri prolixe: et praeterea a Deo opt. max. vitam longaeuam cum valetudinis integritate coniunctam, rerum successus felicissimos, et reliqua precari omnia, quae ad S. eius R. incrementa, et salutem tam animi, quam corporis conducunt, et necessaria sunt. Deinde ex commemoratis rebus ad Plescouiam gestis, et belli administrati rationibus Illustriss. Sax. Ducem Electorem magnanimi Regis et Ducis virtutem et fortitudinem cum pari prudentia et rei militaris vsu atque peritia coniunctam, nec non vim atque celeritatem militum fortissimorum magna cum voluptate liquide perspexisse. Cumque Illustr. eius Excelsitas recenti adhuc memoria teneat, quando sententiam eius de bello aduersus Moscos persequendo Serenitas R. per legatum suum anno superiori exquireret; ita se Regiae consultationi respondisse, vt iam tum animo praesagiente viderit, Sereniss. Polon. Regem bellum id, quod iustissimis de caussis pro salute publica contra immanissimos hostes magno animo suscepisset, Deo opt. max. conatus Regios fortunante, felicissime confecturum esse: fieri certe aliter non posse, quin Illustriss. Excelsitas eius maximopere laetetur et gaudeat, praedictionem hanc et vota sua parem fortunam, et exoptatum rerum exitum consecuta fuiffe. Quamobrem se insignem gloriam ex perdomiti et debellati hostis illustri victoria partam S. R. ex animo gratulari, et vnice optare, vt pax a trepido et prostrato hoste petita, et a Rege victore tandem concessa salutaris reipubl. sit, ac deinceps ab hoste extra fines remoto, firma, inuiolata fide permaneat. Et quia Illustriss. Excelsitas eius aequissimum esse censeat, vt stipendia reliqua militi bene merito persoluantur, idque Ser. Polon. Regem pro insigni iustitia sua ita facere constituisse animaduertat: equidem hac quoque in parte Illustriss. Excelsitatem eius rationibus Regiis commodandi cupidam esse: ita tamen, vt pecunia Illustriss. Excelsitati eius debita ad diem diui Martini proximum, vna cum integris totius temporis pensionibus iuxta pacta conuenta, in aerarium Excelsitatis eius reponatur, nec satisfactio differatur diutius. Quanquam enim Illustriss.