Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLIII AD REGEM POLONIAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.34.5
Unproofread scanNot analysed yet
Excelsitas eius etiam amplius prorogando S. R. gratisicaretur: tamen per creditores, a quibus summa ista mutuo accepta fuit, solutionem absque detrimento et incommodo Excelsit. suae in diem vlteriorem reiici minime posse. Atque haec Illustr. Sax. Dux Elector ad S. R. ea, qua par est, reuerentia per magnificum Dominum legatum perferri cupit, quem, vt omnes Regios ministros, fauore praecipuo et beneuolentia sua complectitur singulari. Signat. Dresdae Cal. April. Ao. LXXXII.