Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLIX. STEPHANO.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.40
Unproofread scanNot analysed yet
Fabianus, eiusque fratres, ex nobili et peruetusta Baronum Donensium familia oriundi exuti facultatibus erant. Has igitur, vt restituat ipsis Rex Pol. Augustus multis argumentis rogat. ERga Baronum ponensium familiam mirifice semper adfecti sumus: quod cognouissemus, ex vetusta hac et nobili domo multos fortes et rebus Mauortiis gerendis eximios viros fuisse progressos. Quorum in numero, cum Dominum Fabianum, et eius fratres esse iudicemus, perinuiti equidem accepimus, auitae ipsorum virtuti fortunam adeo esse iniquam: atque, vt non tantum in impressione hostili caeteris suis bonis et possessionibus Liuonicis deiecti, sed maleuolorum etiam nonnullorum culpa et obtrectatione praedio Rotenbeisio exuti fuerint. Etsi autem indignus iste virorum fortissimorum casus non parum nobis molestiae attulit: tamen non mediocriter recreati fuimus, tam cogitatione sapientiae et aequitatis illius singularis, quae S. R. V. omnium tam summorum quam infimorum hominum amorem, studia, admirationem et obseruantiam passim conciliat; quam quod certis actionibus cognouerimus, Dominum Fabianum bello Moscouitico S. R. V. non poenitendam, suo loco et ordine nauasse operam. Quibus de caussis in hanc opinionem discessimus, vt plane statuamus, S. V. R. pro singulari bonitate et iustitia sua minime passuram esse, vt fratres Donenses, non male de republica meriti, in tantis incommodis et difficultatibus haereant diutius. Et quod Domino Fabiano fortasse hac in parte alii obfuturum existimant, id nos S. V. vel in primis commendaturum esse existimamus hominem acrem et industrium, qui bello Moscouitico feliciter confecto, e patria eo se contulerit, vnde ad S. R. V. aliquando rei militaris scientia et vsu instructior et auctior redire, et pro acceptis beneficiis talem se praestare possit, qualem et nos fore ipsum confidimus, et S. V. R. omnino esse cupit. Quae cum ita sint, non ideo scribimus haec, quod ad optimum patronum clientibus fidelissimis commendatione nostra opus esse quicquam putemus: sed vt beneuolentiae nostrae, qua Dominum Fabianum et fratres eius benignissime amplectimur, aliquid apud S. V. R. iudicium et testimonium extet. Quam. si fratres Donenses ad fortunas suas restuet, non tantum solita erga omnes sua aequitate et iustitia vsam esse, sed nobis etiam id tributum fuisse, libenter profitebimur: quod summopere optamus et cupimus, et, vt omnino faciat, S. R. V. amantissime etiam atque etiam rogamus. Cui tum a nobis grati ammi memoriam perpetuam; tum a fratribus Donensibus subiectissimae voluntatis studia et obsequia omnia repromittimus, ex animo optantes, vt S. V. R. perpetuo recte valeat. Dresdae Id. April. Ao. LXXXIII.