Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., L. AVGVSTVS STEPHANO.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.41
Unproofread scanNot analysed yet
Io. Misnacomus ob neglectum vectigalium imputatum perdiderat res pretiosas, perdiderat omnes facultates. Verum hic Elector probat, cimelia vectigalibus non esse subiecta: et proinde restitutionem efflagitat. IOannes Misnacomus, pro quo hoc tempore ad S. V. R. scribimus, non tam propter adfines suos, honestos homines, et ciues nostros, quam propter negotiationem, quam mereibus pretiosis e ditionibus nostris in Poloniam, et inde ad nos apportandis exercet, nobis est commendatissimus. Is posteaquam nobis significasset, sibi ab Andraea Stradomsio, qui publico vectigali apud Cracouienses ministrat, equos quinque et argentum praeterea factum, margaritas, gemmas et cimelia, quae mille septingentis argenteis Ioachimicis aestimarentur, immerenti adempta fuisse, quod e Polonia, in Silesiam proficiscens, neque limitem adhuc praetergressus esset: neque vllum vectigal exigi solitum sit ab illis, qui cimelia et vasa argentea transferrent: suppliciter a nobis litteras ad S. V. R. petiit, vt omnibus suis fortunis semel exuto haec reddi patiatur. Quae cum ita esse nobis Misnacomus confirmaret, et in omnibus vectigalibus consuetudo spectetur, cimeliis immunitatem merito tribuens, quod illa Regum, Principum et procerum vsus caussa comparentur, atque ideo praestationi vectigalium ea subiici indignum sit: superuacaneum esse iudicauimus, hac de re pluribus ad iustissimum Regem scribere, ne sde S. V. illustri aequitate dubitare potius, quam hominis patrocinium nostrum implorantis caussae consulere velle videamur. Neque enim vnquam S. R. V. probatura est, vt fisco suo illa bona commissi nomine vendicentur, quae a vectigalium praestatione immunia sunt. A Serenitate V. R. itaque etiam atque etiam petimus, vt interposita auctoritate sua mandet, restitui Misnacomo, quae ei adempta fuerunt. Erit id dignum prudentia et aequitate Regia, et nobis non minus gratum, quam publico etiam vtile et fructuosum, vbi mercatores, qui vltro citroque commeare, et merces suas commutare solent, intellexerint, non tantum innocentibus, sed iis quoque ignosci, qui non per fraudem, sed per ignorantiam et errorem in caussam commissi incidunt. Valeat S. V. R. cui et hunc, qui recens coepit, et mille alios sequentes annos felicissime euenire cupimus. Dresdae V. Cal. Iun. Anno LXXXIII.