Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LIX. DVCI SABAVDIAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.50
Unproofread scanNot analysed yet
Augustus testatur hac epistola, se caussam Montferatensem studiosissime Caesiri commendasse. Optat deinde, vt Dux voti damnetur. ILlustrissime Princeps, Domine et adgnate charissime. Et legatum Dil. V. Claudium a Cooland coram audiuimus, et litteras ex Dil. V. sententia, quam Dominus Claudius ostendit, ad Imperatorem dedimus: quibus Caesareae eius Maiestati caussam Montferatensem ita studiose commendauimus, vt facile animaduerti inde possit, summam inter nos necessitudinem ac coniunctionem intercedere, et nobis hoc negotium inprimis curae esse, nosque adeo omnia Dil. V. caussa cupere. Cumque ante hac polliciti semper fuerimus, ne quid forte accideret, quo spes illa de restitutione pulcherrimorum oppidorum Pinarolii, et Sauiliani hisce coniunctae vallis Perusiae aut interuerteretur, aut protraheretur. longius: libentissime sane tam ex Dil. V. litteris, quam ex sermonibus Domini Claudii intelleximus ac cognouimus, hoc pleno iure in potestatem Dil. V. pervenisse: ob id amanter gratulamur, ac restitutionem hanc felicissime euenire cupimus. Et vt nobis dubium nullum fuit, Dil. V. quae ipsi accesserunt, nobiscum libenter communicaturam esse: ita eidem persuasum esse volumus, nihil in subiectis nobis ditionibus extare, quod non pari studio, et promptissime Dil. quoque V. gratificari velimus. Quod reliquum est, id Dominus Claudius nostris verbis exponet, et declarabit prolixius Dil. V. Quam Dei Opt. Max. protectioni commendamus, et rebus omnibus perpetuo rectissime habere cupimus. Dresdae IV. Cal. Aprilis Anno LXXV.