Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LX. DVCI SABAVDIAE.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.51
Unproofread scanNot analysed yet
Vt caussa Montferatensis ad voluntatem Ducis Sabaudiae agatur, Aug. omne subsidium promittit: sicut iam antea ministros ad negotium conficiendum ablegauerat. EX litteris Augustae Taurinorum XII. Calend. Maii ad nos scriptis perspeximus, Dil. V. existimasse, oratores suos Augustae nos Tiberiae conuenturos esse. Quod sane etiam futurum erat, nisi nobis varia et multa impedimenta obiecta fuis sent, quae nos in prouincia nostra retinuorunt hactenus, et adhuc retinent. Quamuis autem comitiis imperii hoc tempore nos ipsi interesse non possimus, tamen D. V. omnino persuasum esse cupimus, absentibus etiam nobis existimationem, rem et dignitatem suam, ita curae futura esse, vt nihil omnino simus praetermissuri, quod in hoc genere per nos elaborari, et effici potest. Itaque legatis nostris iam antea Augustam Tiberiam praemissis, per litteras diligenter et serio scriptas mandauimus, vt ex sententia oratorum D. V. tam ipsi Caesari, quam reliquis Principibus caussam hanc, quam nobis pro coniunctione nostra mutua communem esse ducimus, diligentissime nostris commendent verbis, ac omnibus in rebus rationem habeant, consulant, enitantur, et praeparent quodammodo omnia, quo et D. V. et reliqui omnes sciant, et intelligant, nos omnia cupere et velle Dil. V. caussa: quam optime valere et prospero rerum successu perpetuo gaudere et frui, optamus. Dresdae VI. Calend. Iul. Anno M. D. LXXVI.