Latin
4.6.12 to 4.6.15
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.6.12-15
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde nec vllam iustam excusationem Pontificii habent, quam tyrannidi suae praetexant. Cum ex aduerso Christiana illa concordia in ecclesiis Germanicis confirmata, piorum hostibus omnes potius calumnias inuitis etiam extorqueat, quibus hactenus non modo abusi sunt ad deformandum doctrinam Euangelicam, sed ad obruendum etiam huius professores, homines pios et innocentes, quos ob doctrinam, quae tot diuersis opinionibus discreparet, tolerandos non esse vociferabantur. Quae cum ita sint, et Ill. Sax. Dux, Elector, Serenissimae Ang. Reginae eam esse mentem intelligat, si quid agatur, (quemadmodum agitur) vt dissidia, quae orta sunt de vero Augustanae Confessionis sensu, et intellectu, componantur: nihil a Serenitate eius Regia requiri amplius, quam vt abolitis condemnationis vocabulis consuetae voces vsurpentur. Videt nimirum Ill. Cels. eius pium hoc concordiae Christianae studium S. eius, R. penitus improbari. Quamobrem in optima spe est, de toto hoc negotio hucusque bona fide exposito, fore, vt, quae ab optimo proficiscantur animo, minime ingrata sint. Quamuis Excelsitas eius communem omnium Augustanae Confessionis ordinum caussam in se solam propterea non suscipere, neque prae reliquis suam sententiam valere; ac potius erga S. R. obseruantiam suam eo ipso declarare studeat, quod hac commemoratione S. eius R, ea cura et solicitudine, qua ipsam hoc tempore valde adfici animaduertit, nonnihil leuari posse existimet. Ac si quid porro restat, in quo forte S. eius R. abunde satisfactum non est; cum id sit eiusmodi, ut non nisi communicato omnium Augustanam Confessionem amplectentium Ordinum consensu explicari expedirique possit: rogat Ill. eius Excels. studiose, vt S. eius R. hactenus amanter adquiescat, donec ex communi sententia statuatur id, quod ad commodum et salutem ecclesiarum veritatem Euangelicam profitentium pertinere videbitur. Quod porro S. Angliae Reginae de Pontificiorum violentis consiliis non minus prudenter, quam fideliter monet, et se ad ineundas necessarias ad defensionem rationes amanter adfert: sane ex hac quoque parte S. suae R. singularis beneuolentia et propensio erga ordinem Augustanae Confessionis animus se ostendit. Ac veluti Ill. Sax. Duci, Electori dubium nunquam fuit, Pontificem Romanum et eius propugnatores nihilo minus erga ecclesias Germaniae Euangelicam veritatem adserentes, quam erga reliquas a Romanis erroribus abhorrentes hostiliter animatos esse, vt paratiores sint ad propulsandam vim sibi iniuste illatam: quam ob rem S. Ang. Reginae tam pro fideli commonefactione, quam pro declaratione regii animi ad ferendum subsidium promptissimi gratias studiose agit. Cumque tota haec res ad omnes ex aequo Confessioni Aug. addictos ordines pertineat: de ea sane rectissime statui poterit, cum progressu temporis communis aliquando conuentus instituetur.