Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XV Responsum LEGATO REG. ANGLIAE DATVM.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.6.16
Unproofread scanNot analysed yet
Interea, vt S. Angliarum Regina de sua erga Euangelicos proceres beneuolentia atque studio nihil imminui patiatur; sibique contra ab his polliceatur omnia, quae ab Anglici nominis amantissimis Principibus expectari par est: Ill. Sax. Dux, Elector iterum iterumque vehementer rogat. Atque haec, vt S. Ang. Reginae Dominus legatus nomine et verbis Ill. Sax. Ducis Electoris cum significatione Excelsitatis eius erga S. Angliae Reginam obseruantiae singularis renunciet, Ill. eius Cels. a Dom. legato, cui propter virtutem eximiam benignissime cupit, clementer postulat. Ex arce Dippoldislauiensi VIII Id. Nou. LXXVII.