Latin
4.63.5 to 4.63.7
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.63.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quamobrem nos vehementer etiam atque etiam rogare, vt Dil. eius de mora dilati longius officii huius nos amanter excusatos habeat. Vel quod ante hac ad consolandum Dil. eius minime essemus accommodati, vel quod aliqua ex parte temporis medicinam expectandam existimaremus, nec recens vulnus impestiue tractaretur. Omnino enim fatendum esse, non tantum Dil. eius et nobis vtriusque priuatim, sed et publice lugendi grauissimas caussas tristissimum hunc casum attulisse; quo Dil. eius amantissimo Patre orbata, nos agnato et amico fidelissimo priuati; respublica vero Principe optimo et praesidio fortissimo spoliata fuerit: idque alienissimo tempore, quo videlicet tota vndique vicinia in aerumnis sit: et bellis domesticis ita ardeat vniuersa, vt pene conflagrata esse, eaque calamitas toti inde Imperio impendere videatur. Sic, vt si vnquam alias, hoc profecto plane dubio, et incerto rerum statu resp. vel maxime vigilantissima custodia indiguerit ab ea potissimum parte, quae vt discimini est proxima, ita iam a pugnatore nudata, et bellorum incendiis exposita esse videatur, ad quae non modo a limine arcenda, sed in principiis quoque finitimis restinguenda, plurimum et auctoritas, et prudentia defuncti Principis prodesse poterat; quod eius virtus, et domi, et foris omnibus summae et infimae sortis hominibus perspecta, et cognita, meritorum suorum fama, et gloria totum Christianum orbem peruagata, ac vi et splendore suo, non tantum subiectorum populorum amorem et obseruantiam, sed et Regum et Monarcharum maximorum animos et beneuolentiam ad se raperet: nemine vspiam et omni Illustr. Principum choro existente alio, qui maiori aequitate et iustitia in clients atque ciues suos vteretur, qui propinquorum, amicorum et viuorum Principum amicitias maiori studio, fide et constantia appeteret, coleret, ornaret et reip. ita addictus esset, vt omnibus rebus patriae salutem et commoda procuraret, tueretur, et amplificaret. Ac quamuis etiam longe plura restarent, quae in laudes defuncti Principis merito dici possent ac deberent, quae sane omnia in hoc funere omissa perpetuam caussam priuatae et publicae moestitiae complectarentur, et dolorem tanto cumulo vndique augeant, vt non facile cuiusquam oratione exhauriri vniuersa possint: siquidem nullam praeterea, quam nostrarum rerum curam suscipere, atque ea tantum animo intueri velimus, quae ad commoda nostra referuntur: tamen si a nobis ipsis et rerum nostrarum consideratione discedere, et ad defunctum Principem, eiusque, quae iam tenet propria bona, pios mentis christianae oculos, conuertere placeat: fieri aliter non posse, quam vt ex moerore hoc nostro, nisi plane impii et in defunctu, Principem plane iniqui esse velimus, plurimum diminuatur.