Latin
4.63.8 to 4.63.10
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.63.8-10
Unproofread scanNot analysed yet
Cum negari non possit, charissimum agnatum nostrum et gloriae suae et naturae satis diu superfuisse: vt et patriae fortasse parum, sibi certe quamdiu opus fuerit, vixisse videatur, Cumque reip. quod debeat iamdiu exoluisset, et tam suis laudibus, quam praestantissimi filii summa virtute, et ingenio fortunam omnium superasset, atque in horum temporum perturbatione videret, et sentiret ea misceri, parari atque impendere reip. quae ruinam secum trahere putarentur: neque iam praeter eius amorem in vnicum filium, et huius erga patrem laudabilem pietatem quicquam in his terris esset amplius, quod ad longiorem vitam Dil. eius inuitare posset, sine omni dolore ex aerumnosi huius mundi calamitatibus et tenebris ad sempiternam quietem placide obdormientem commigrasse eo gloriae suae, quam omnis alet posteritas, et memoria deinceps seculorum celebrabit sequentium: haerede post se in terris relicto in quo abunde omnia sint industriae, ingenii et summae virtutis ornamenta, et in quem onus reip. posthac recumbere possit. Sic vt videri queat, inuidiae potius quam pietatis esse, cum fortuna, et conditore vitae atque omnium rerum Deo immoderate queri: quod optimus Princeps ex hac vita caduca fragili et calamitosissima quasi ex turbulentissima irati aequoris tempestate in portum tutissimum relatus, immortalitatem induerit, et iniquissimam huius aerumnosi seculi conditionem commutarit cum perpetuitate eiusmodi, quae curarum, solicitudinum, dolorum, et omnium denique aduersitatum atque periculorum penitus est expers. Ad quae hoc quoque pertineat; quod ipse iam in optima melioris vitae conditione constitutus, vt nos certe hic in squalore, et moestitia non iacere diutius; ac eum potius lugendi modum tenere velit, quem sacrarum litterarum diuinitus tradita, et christianis Principibus dicta praecicit regula: quae vel sola nos ad aequitatem animi extollere, et tantum valere debeat, vt frangamus nos, et cogamus ferre toleranter desiderium eius, quem mors eripuit. Itaque dandum esse piis defuncti manibus, dandum patriae et reip. cuius interest, vt animos a solicitudine, dolore et luctu abducamus, ac si a praepotenti Deo pietatem, defuncto gratitudinem, patria autem fidem nostram conuertamus potius, quae ad commoda, et salutem eius prouinciae spectant; quam optimus Princeps inter tot vndique ingruentia pericula, saluam atque integram e vita decedens suauissimo filio in manus fide atque virtute praestantes tradidit, ac in tutelam commendauit. A quo iam tot clientum et ciuium optimorum spes atque fortunae omnes pendeant: cuius salute suam continere intelligant, et senciant: cuius patrimonium hoc amplissimum fortunare Deum O.