Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXXVII. Illustri Domino sincere nobis dilecto IOANNI FRANCISCO HVRTADO a
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.78
Unproofread scanNot analysed yet
Gratulatur Augustus Mendozae de itinere in Hispaniam suscipiendo, et litteras iamiam expositas Regi offerendas mittit. INtelleximus ex litteris tuis, te munus legationis, quo hactenus S. R. Hispaniarum nomine in aula Augusta splendide functus es, depositurum, et ex Germania nostra in patriam rediturum esse. Atque hoc iter tibi tuisque omnibus cupimus feliciter euenire. Cumque S. Hisp. Regis beneuolentiam erga nos perpetuam esse velimus, litteras has adiunctas ad S. eius Regiam dedimus, ex quibus studium nostrum et obseruantiam perspiciet, ac intelligere poterit. Si quidem a S. R. eius certiores reddemur, qui et quantum in negotio illo, quod S. eius nomine nobis commendas, rationibus Regiis prodesse possimus, expectationi S. eius et officio optimi Principis non defuturos esse. Bene vale, et tibi persuade, nos te fauore singulari prosequi. Ex arce nostra Anneburg. V. Cal. Nouembr. LXXVI.