Latin
4.79.1 to 4.79.4
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.79.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cramerus iter in Indiam parabat, sed per clericorum inquisitiones et examina valde impediebatur, pro hoc itaque intercedit Augustus grauissimis quidem argumentis et rationibus vsus. CVm cliens noster Hieronymus Cramerus, qui has S. V. R. litteras reddet, nobis significasset, se incensum orbis perlustrandi cupiditate in Indiam profecturum esse, hoc illius studium nos commouit, vt de commeatu et viatico ipsi benigne prospiceremus, et quasdam merces, quarum illic copia est, ad priuatos nostros vsus comparare illum iuberemus. Cum his igitur mandatis nostris Cramerus hinc abiit, et in Lusitaniam peruenit; inde litteras ad nos misit, quibus ostendit, nauigationem Indicam valde impeditam esse, per religiosorum quorundam scrupulosam seueritatem, qui non tantum singulas naues excutiant; sed et in negotiatorum conscientias suo quodam more inquirant; nec quenquam penetrare, ac iter institutum tenere permittant, nisi, qui ad nutum et voluntatem illorum factus et probatus esse videatur. Id autem cum sit eiusmodi, vt non omnes aeque viatores, qui ex diuersissimis mundi partibus magno numero et multiplici varietate in Lusitania confluunt, eadem per omnia sentire; et his, qui vias obsident, pro lubitu satisfacere possint: neque is sit cliens noster, qui illis in locis quicquam in religionis professione nauare aut possit, aut velit: existimauimus sane, si hac de re S. V. R. litteris nostris certior fieret; illam pro insigni prudentia et aequitate sua non passuram, iter ad ditiones sibi subiectas praecludi iis, qui prouincias illas adeunt, non vt dogmata sua illic venditent, sed vt argento et auro, quod secum ex remotissimis locis deferunt, merces commutent, cuiuis illic ad emendum publice expositas et venales. Haec cum ita sint a S. V. R. maiorem in modum osficiose petimus, vt clientem et mandatarium hunc nostrum clementi patrocinio tueatur, iustitia et aequitate sua protegat, et vt iter, quod voluntate nostra instituit, commode conficere posset, imperio et praesidio suo adiuuet, et in tota hac profectione euntem, et redeuntem auctoritate regia tutum praestet: et ab illorum vexatione et molestiis vindicet, qui communem omnibus aerem certo tantum hominum generi liberum permittunt: et orbis terrarum ad vniuersorum mortalium vsum, a Deo optimo maximo conditi, eam partem, quam auorum nostrorum memoria Europaeis incolis mirifica et summa Lusitanorum Regum virtus et magnanimitas, cum immortali gloria aperuit, claudere, et beneficium toti Christianitati a S. V. R. liberaliter tributum nostris hominibus pro suo arbitrio abrogare et adimere conantur. Quod, quam iniquum ac barbarum, et ab omni humanitatis sensu prorsus alienum sit, arbitramur, S. V. R. pro innata clementia et aequitate sua facile perspicere, quae, si impetramus, vt clienti nostro cursus in Indiam expeditus et reditus inde securus pateat; profecto iucundissimum id nobis erit, et S. V. R. gratissimum sibi Principem deuinciet;