Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXXVIII. DOMINO SEBASTIANO LVSITANIAE REGI.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.79.5
Unproofread scanNot analysed yet
et mandatarium nostrum hominem simplicem, innoxium, et nobis probatum protectione sua non fuisse indignum, cognoscet. Pro quo nos etiam hoc amplius spondemus, nihil ab ipso in toto hoc itinere, ad cuiusquam perniciem aut iniuriam commissurum iri, nosque huius beneficii memoriam nullo deinceps tempore deposituros, ac potius gratitudinem animi nostri omnibus, quibus maxime poterimus, rebus S. V. R. ita comprobaturos esse, vt ex obseruantia et studio erga se nostro magnam voluptatem capiat. Bene valeat V. S. R. et nos singulari beneuolentia sua, qua Princeps Lusitanici nominis amantissimos dignari solet, perpetuo complectatur. Ex arce nostra Anneburg. IV. Cal. Maii LXXVII.