Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XC. Illustri Principi amico nobis plurimum dilecto Domino ALPHONSO CARETO
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.81
Unproofread scanNot analysed yet
Augustus confirmat Principem in proposito ius suum tuendi: idque etiam ipse per legatos ad Imperatorem missos promouere studet. SAlutem et beneuolentiam nostram; Illustriss, Princeps, amice plurimum dilecte. Consiliarii nostri ad nos retulerunt omnia, quae D. V. nuper Budissini post nostrum inde discessum de ditione et oppido Finalii illis coram prolixe exposuit: ex quibus intelleximus D. V. non minus de iure suo tuendo, quam de pace et quiete communi conseruanda laborare; quarum vtramque cum aequitate niti et ad Sacri Rom. Imp. dignitatem pertinere arbitremur: facile equidem petitioni D. V. annuimus, ac legato nostro Ioanni Embdeno iureconsulto mandauimus, vt aequitatem D. V. Dom. Imperatori et Caesareae eius Maiestati, consiliariis praecipuis ostendat, ac nostris verbis D. V. caussam commendet; vt et Sacri Romani Imperii auctoritas salua et D. V. iura inuiolata et integra permaneant. Beneualeat D. V. sibique persuadeat, nos illi propter integritatem et fidem, quam Caesareae Maiestati et Sacro Rom. Imperio hactenus tam constanter probauit, optime cupere. Ex arce nostra Anneb. XII. Cal. Iun. LXXVII.