Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XCI. AD FRANCISCVM HVRTAT. a MENDOZA.
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.82
Unproofread scanNot analysed yet
Augustus profitetur, se litteras Hispaniae Regis de Electione Imperatoris Rom. Germ. accepisse; et vult, vt aliae vicissim Regi Hispaniae tradantur: apprecatur deinceps Comiti a Salues sanitatem. LItteras Sereniss. et Potentiss. Hispaniarum Regis, Domini et cognati nostri obseruandissimi, de electione Sacrae Caesareae Romanorum Maiestatis humanissime ad nos scriptas, et per te Praga huc transmissas accepimus: quae nobis ob singularem beneuolentiae regiae; significationem gratissimae fuerunt. Quamobrem S. R. eius officiose rescripsimus: ac pro hac erga sacri Imperii dignitatem et nos egregio animo gratias studiose egimus, et nostrum erga S. R. studium et obseruantiam declarauimus. Has itaque litteras nostras, vt ad S. eius R. perferri cures, a te benigne cupimus. Dominum Comitem a Salues S. eius R. oratorem aduersa valetudine vti, non libenter intelleximus, et cum illi benigne cupiamus, vt quam primum conualescat, et recte habeat, optamus. Tibi autem persuasum esse volumus, nos te beneuolentia singulari complecti. Datum ex arce nostra Stolp. Prid. Cal. Iun. LXXVII.