Latin
CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XCII. Clarissimo Viro singulariter nobis dilecto Dom. IOANNI STVRMIO Rectori
David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.83
Unproofread scanNot analysed yet
Peiferus nomine Augusti Sturmio pro officio praestito gratias agit; eum laudihus haud immeritis onerat, et institutum eius probat, inque hoc illum confirmat: tandem petit, vt nouas quasdam res perscribat. QVantum clientis nostri Ioannis Loeseri filio commendatio nostrarum litterarum profuerit, quodque tuum Clarissime Vir, erga patriam egregium sit studium, ex epistola, quam ad nos elegantissime et prudenter scriptam misisti, plane perspeximus. Vtrumque nobis opinione tua gratius est, et hoc postremum miseris temporibus his, quibus maxime in republica Christiana Turcica metus versatur, etiam iucundum. Quamuis enim professio tua eiusmodi sit, vt plus operae ac studii in domestica fortitudine, quam in labore militari posuisse videaris: tamen illi ipsi magni praefecti et tribuni militum, qui bellicis laudibus se abundare putant, neque vllos alios, quam se de rebus militaribus consuli aequo animo ferunt, mutui etiam et repugnantes fateri coguntur, plus in discernendi belli ratione et recte atque caute administrandi consilio, quam in decertandi fortitudine situm esse, magisque in hac Martis alea animi, quam corporis viribus profici. Amamus igitur prudentiam tuam, quae et recta est, et te egregium ac patriae amantem esse ciuem ostendit. Atque vt illi in Caesaris sententiam iussi dicere, saepe aut commodi sui rationem ducunt, aut temeritatem errant, aut natura minus prouident: ita non plane dubitamus, quin tua ratio in toto genere et prudens et grauis id experietur. Cum aliter fieri omnino non possit, quam vt tu, homo peritissimus rerum et exemplorum; qui non modo horum exemplorum, sed omnis vetustatis actiones ciuiles et militares, consilia et euentus, memoria et scientia comprehendisti accuratissime sis elaboratus aliquid, quod et patriae satisfaciat, et dignum sit nomine et maturo iam atque limato iudicio tuo. Quamobrem egregium animum tuum, quem nobis hac in parte litteris tuis declarasti, vehementer probamus; et benigne vehementer etiam atque etiam te hortamur, vt in tuo praecepto permaneas, et ea, quae significas te instituta habere, perficias. Magni nobis erunt considerationes tuae, quas ex commentariis tuis cognosceremus libenter et cupide; quod omnino nobis persuasum sit, etsi nunc omnia reipubl. membra christianae quasi fracta et debilitata fatiscunt; tamen in hac disputatione, quam de bello contra omnium immanissimum et potentissimum tyrannum suscipiendo, et a quo omnis spes firmae ac tutae pacis exclusa est, insituto, rationes eiusmodi a te collectas esse, quae nos vetent, patriae penitus diffidere. Bene vale. Dresdae Prid. Non. Decembr. LXXVII. Cum sciamus, ad te si quid noui est, ex variis locis perscribi solere: gratissimum nobis feceris, si ea, quae non indigna fide, aut vero saltem similia existimaueris, ad nos perferri curabis.