Latin
1.110
Decretum Gelasianum, Decretum Gelasianum 1.110
Not analysed yet
Itinerarium nomine Petri apostoli, quod appellatur sancti Clementis libri numero novem, apocryphum Actus nomine Andreae apostoli apocryphi Actus nomine Thomae apostoli apocryphi Actus nomine Petri apostoli apocryphi Actus nomine Philippi apostoli apocryphi Evangelium nomine Mathiae apocryphum Evangelium nomine Barnabae apocryphum Evangelium nomine Iacobi minoris apocryphum Evangelium nomine Petri apostoli apocryphum Evangelium nomine Thomae quibus Manichei utuntur apocryphum Evangelia nomine Bartholomaei apocrypha Evangelia nomine Andreae apocrypha Evangelia quae falsavit Lucianus apocrypha Evangelia quae falsavit Hesychius apocrypha Liber de infantia salvatoris apocryphus Liber de nativitate salvatoris et de Maria vel obstetrice apocryphus Liber qui appellatur Pastoris apocryphus Libri omnes quos fecit Leucius disciplulus diabuli apocryphi Liber qui appellatur Fundamentum apocryphus Liber qui appellatur Thesaurus apocryphus Liber de filiabus Adae Leptogeneseos apocryphus Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus apocryphum Liber qui appellatur Actus Theclae et Pauli apocryphus Liber qui appellatur Nepotis apocryphus Liber Proverbiorum ab hereticis conscriptus et sancti Sixti nomine praesignatus apocryphus Revelatio quae appellatur Pauli apocrypha Revelatio quae appellatur Thomae apocrypha Revelatio quae appellatur Stephani apocrypha Liber qui appellatur Transitus sanctae Mariae apocryphus Liber qui appellatur Paenitentia Adae apocryphus Liber de Ogia nomine gigante qui post diluvium cum dracone ab hereticis pugnasse perhibetur apocryphus Liber qui appellatur Testamentum Iob apocryphus Liber qui appellatur Paenitentia Origenis apocryphus Liber qui appellatur Paenitentia sancti Cypriani apocryphus Liber qui appellatur Paenitentia Iamne et Mambre apocryphus Liber qui appellatur Sortes apostolorum apocryphus Liber qui appellatur Lusa apostolorum apocryphus Liber qui appellatur Canones apostolorum apocryphus Liber Physiologus ab hereticis conscriptus et beati Ambrosii nomine praesignatus apocryphus Historia Eusebii Pamphili apocrypha opuscula Tertulliani apocrypha opuscula Lactantii sive Firmiani apocrypha opuscula Africani apocrypha opuscula Postumiani et Galli apocrypha opuscula Montani, Priscillae et Maximillae apocrypha opuscula Fausti Manichei apocrypha opuscula Commodiani apocrypha opuscula alterius Clementis Alexandrini apocrypha opuscula Thascii Cypriani apocrypha opuscula Arnobii apocrypha opuscula Tichonii apocrypha opuscula Cassiani presbyteri Galliarum apocrypha opuscula Victorini Petabionensis apocrypha opuscula Fausti Regiensis Galliarum apocrypha opuscula Frumentii Caeci apocrypha Centonem de Christo virgilianis conpaginatum versibus apocryphum Epistula Iesu ad Abgarum apocrypha Epistula Abgari ad Iesum apocrypha Passio Cyrici et Iulittae apocrypha Passio Georgii apocrypha Scriptura quae appellatur Salomonis Interdictio apocrypha Phylacterua omnia quae non angelorum, ut illi configunt, sed daemonum magis nominibus conscripta sunt apocrypha