Latin
Lines 1.98-1.109
Decretum Gelasianum, Decretum Gelasianum 1.98-109
Not analysed yet
item vitas patrum Pauli Antonii Hilarionis et omnium heremitarum, quas tamen vir beatissimus descripsit Hieronimus, cum honore suscipimus;
item actus beati Silvestri apostolicae sedis praesulis, licet eius qui conscripserit nomen ignoretur, a multis tamen in urbe Roma catholicis legi cognovimus et pro antiquo usu multae hoc imitantur ecclesiae;
item scriptura de inventione crucis et alia scriptura de inventione capitis beati Iohannis Baptistae novellae quidem relationes sunt et nonnulli eas catholici legunt; sed cum haec ad catholicorum manus advenerint, beati Pauli apostoli praecedat sententia: 'omnia probate, quod bonum est tenete'.
item Rufinus vir religiossimus plurimos ecclesiastici operis edidit libros, nonnullas etiam scripturas interpretatus est; sed quoniam venerabilis Hieronimus eum in aliquibus de arbitrii libertate notavit, illa sentimus quae praedictum beatum Hieronimum sentire cognoscimus; et non solum de Rufino, sed etiam de universis quos vir saepius memoratus zelo dei et fidei religione reprehendit.
item Origenis nonnulla opuscula, quae vir beatissimus Hieronimus non repudiat, legenda suscipimus, reliqua autem cum auctore suo dicimus renuenda.
item chronica Eusebii Caesariensis atque eiusden historiae ecclesiasticae libros, quamvis in primo narrationis suae libro tepuerit et post in laudibus atque excusatione Origenis scismatici unum conscripserit librum, propter rerum tamen singularum notitiam, quae ad instructionem pertinent, usque quaque non dicimus renuendos.
item Orosium virum eruditissimum cinlaudamus, quia valde necessariam nobis adversus paganorum calumnias ordinavit historiam miraque breviatet contexuit.
item venerabilis viri Sedulii opus paschale, quod heroicis descripsit versibus, insigni laude praeferimus.
item Iuvenci nihilominus laboriosum opus non spernimus sed miramur.
V. Cetera quae ab hereticis sive scismaticis conscripta vel praedicata sunt, nullatenus recipit catholica et apostolica Romana ecclesia; e quibus pauca, quae ad memoriam venerunt et a catholicis vitanda sunt, credidimus esse subdenda:
ITEM NOTITIA LIBRORUM APOCRYPHORUM
inprimis Ariminensem synodum a Constantio Caesare Constantini filio congregatum mediante Tauro praefecto ex tunc et nunc et in aeternum confitemur esse damnatam.