Latin
XXXVIII
Descartes, De homine 113
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem ille capitis situs, qui nunc est causa, quod filamenta substantiae cerebri, quae sunt circax, multo sunt laxiora, atque faciliùs ab invicem separari queunt, quam illa quae sunt circa Z, mutato illo situ contrarium efficeret: illa enim, quae sunt circa Z, essent laxiora: illa verò quae sunt circa X, valdè tensa atque adstricta. Ut intelligatur, quomodo unica actio sine ulla sui mutatione nunc hunc istius machinae pedem movere possit, nunc alium, uti ad progrediendum necesse est: sufficit cogitare; spiritus transire per unicum duntaxat porum, cujus extremitas aliter sit disposita, ipsosque ducat in alios nervos, quando pes sinister ulteriùs est progressus, quàm dexter. Atque huc referri possunt omnia, quae de respiratione, similibusque aliisque motibus, qui ordinariò ab aliqua idea non dependent, supra dicta sunt. 34.