Latin
XXXVIII
Descartes, De homine 114
Unproofread scanNot analysed yet
Huc usque, uti existimo, cunctas vigiliae functiones abundè satis explicuimus: paucula itaque nobis duntaxat restant de somno dicenda. Nam primò conjiciendi tantum sunt oculi in figuram 50: atque ibidem videre, quomodo Fig. L. uiiiiiis, ees, filamenta DD; quae sese recipiunt in nervos, ibi comprimantur: ut intelligatur, quomodo hâc machinâ dormientis hominis corpus repraesentante, objectorum externorum actiones maximam partem impediuntur, ne in cerebrum transeant, ut ibi sentiantur: atque spiritibus itidem in cerebro contentis exitus ad membra exteriora, quibus haec commoveantur, praecludatur. 35.