Latin
RENATUS DES CARTES
Descartes, De homine 15
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum verò arterias, per quas illa sanguinis portio ex corde ad cerebrum deducitur, postquam in infinitos ramusculos fuerint divisae &composuerint admiranda illa reticula, quibus velut tapetis ventriculorum cerebri pavimentum instratum est, congregari circum glandulam quandam praeter propter in cerebri meditullio, juxta introitum ventriculorum, sive concavitatum ejus; ibique infinitis ferè poris constare. Ex quibus, negato propter pororum angustiam crassioribus sanguinis partibus transitu, subtiliores duntaxat, quibus distenduntur, in glandulam profluunt. Sciendum etiam has arterias ibi non desinere, sed invicem sibi magis junctas rectà ascendere ad amplum illud vas, quod instar Euripi totam cerebri superficiem irrigat. Observandum porrò crassiores sanguinis particulas non parum motus amittere, dum per anfractus tenuium horum reticulorum luctando transeunt. Etenim vi pollent subtiliores sibi permixtas propellendi, adeoque motus sui partem in istas transferendi. Hae verò impetum suum perdere nequaquam possunt, qui potius augetur motu, quem crassiores in ipsas transferunt. Quandoquidem nulla alia adsunt corpora, in quae motum suum tàm facile transferre possent.