Latin
RENATUS DES CARTES
Descartes, De homine 16
Unproofread scanNot analysed yet
Unde non difficulter conceperis, crassiores illas sanguinis partes, cùm rectà feruntur in exteriorem cerebri superficiem, ut nutritioni substantiae illius inserviant, in causa esse, quod subtiliores magis agitatae deflectantur, omnesque glandulam illam intrent: quam juvat imaginari velut scaturiginem summè abundantem, ex qua in cerebri concavitates quaquavorsum promptissimè prosiliant. Atque ita sine ulla praeparatione, aut mutatione, quam quâ separatae sunt à crassioribus &etiamnum agitantur, vehementi illa celeritate, quam cordis fervor illis impressit, amittant formam sanguinis &spirituum animalium nomine veniant. Simul ac igitur hi spiritus cerebri ventriculos intrant, inde digrediuntur in poros substantiae, ex poris verò in nervos; ubi, quatenus ingrediuntur, vel etiam solummodo conantur ingredi, magis, aut minus in hos quàm alios, vim habent figuram musculorum, quibus illi nervi sunt inserti, immutandi: atque hoc pacto cuncta membra movendi. Uti comprobant rupes fontesque, ornamenta hortorum Regum nostrorum, in quibus aqua solo illo impetu, quo ex scaturigine sua erumpit, varias machinas commovet: imò etiam instrumentis musicis modulatur: vel denique juxta diversam tubulorum, per quos aqua deducitur, varietatem, voces quasdam edit.