Latin
AMMMINIII
Descartes, De homine 22
Unproofread scanNot analysed yet
cujus functio sit oculum in adversam partem movere, spiritus animales à cerebro per tubum C. G &à musculo D. per G. recipere; eosque retromitti in musculum D. per EF. Observandum illud etiam est, quamvis nullus evidens meatus appareat, per quem spiritus in duobus musculis DE. contenti inde elabantur, nisi per quem ex altero in alterum refluant; quia tamen eorum particulae, agitatione suâ magis magisque attenuantur, quidam per musculorum membranulas, atque parenchyma continuò dilabuntur. Verum identidem quoque deperditorum locum supplent alii per duos tubulos B. F &C. G eò defluentes. Animadvertendum denique, dari pelliculam quandam H. F. I. quae separet duos tubulos BF. &EF. quae duas habeat plicas, sive valvulas H. I. sic dispositas, ut spiritus animales, qui descendere conantur à B. versus H. si majorem habeant impetum, quàm illi, qui ascendere nituntur ab E versus I. deprimant &aperiant hanc valvulam sive pelliculam: adeoque occasionem praebeant illis, qui contenti sunt in musculo E secum promptissimè proruendi ad D. Sed cum spiritus illi, qui ab E. versus I.