Latin
AMMMINIII
Descartes, De homine 23
Unproofread scanNot analysed yet
ascendere nituntur, validiores sunt, aut si solummodo sint aequè validi, quàm illi alii, pelliculam sive valvulam HFI, attollunt, clauduntque: atque ita se mutuo impediunt, quo minus exeant ex musculo E: cum alias si utrimque satis virium non habeant, ut per illam transeant, naturaliter aperta maneat: &denique si aliquando spiritus, contenti in musculo D. inde elabi satagunt per DFE. aut DFB. valvula H distendi potest, atque illis praecludere viam. Pari ratione inter duos tubulos CG &DG quaedam reperitur valvula praecedenti similis, quae occludi potest à spiritibus venientibus à tubulo DG: &aperitur ab iis, qui promanant à CG. Quibus explicatis facile perceptu est, si spiritus animales cerebro inexistentes non tendant, aut ferè non conentur fluere per tubulos BF. &CG. duas illas valvulas F &G manere semiapertas sive hiantes: quin etiam duos musculos DE flaccidos omnique actione destitutos fore; quandoquidem spiritus animales in iis contenti ex altero in alterum liberè influunt, exorsi ab E. per F ad D. &reciprocè à D per G ad E. Si verò spiritus, qui in cerebro sunt contenti, impetu quodam connitantur ingredi duos tubos BF &CG. atque iste impetus utrimque sit aequalis, occludunt è vestigio ambos meatus GF. inflantque duos musculos DE. quantum id fieri potest.