Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 34
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis enim ut plurimùm ipsa ab externis objectis immediatè non tangantur, sed tantùm per membranulas, quibus ambiuntur; eas tamen ipsas membranulas esse sensuum organa non videtur verisimilius, quam si quis corpus chirothecis contrectans, eas sensuum esse organa existimet. Observandum autem, licet filamenta, de quibus sermo, sint admodum tenuia, nihilominus à cerebro usque ad caetera remotiora membra tutò deferri: quandoquidem nihil illis occurrit, quo aut rumpantur, aut illorum actio pressurâ quâdam intercipiatur; utcunque interea infinitis modis membra ista flectantur: lisdem enim tubulis inclusa sunt, per quos spiritus animales in musculos deducuntur.