Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 35
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tubulos illos paululum semper inflantes hoc agunt, ne filamenta ibidem nimis comprimantur: &simul ut possint à cerebro, unde originem ducunt, ad loca, ubi finiuntur, extendi. Postquam igitur Deus animam rationis compotem huic machinae univerit, ut post ostendam, cerebrum praecipuam sedem ei assignabit. Cui talem indet naturam, ut secundùm diversos modos, quibus orificia pororum in interiori superficie cerebri sitorum mediantibus nervis aperti fuerint, varios quoque sensus sit habitura. Quemadmodum primò; si exigua filamenta, medullam istorum nervorum componentia, tanto trahantur impetu, ut disrumpantur, atque à membro, cui annexa fuerant, avellantur, quo totius machinae structura quadantenus corrumpitur, anima, cujus interest, sedem suam sartam tectam conservari, ex motu, qui eo impetu in cerebro excitabitur, causam concipiet sentiendi dolorem.