Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 38
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quibus manifestum est, quomodo anima caeteras saporum species percipiat, si consideres, quàm variis modis corporum terrestrium particulae in linguam agere possint. Sed, quod imprimis notandum, eaedem sunt ciborum particulae quae, existentes in ore, linguae poros ingredi, ibique gustus sensum ciere possint, &quae existentes in stomacho, in sanguinem inde digredi possunt, ac tandem reliquis membris uniri. Adeoque illae tantùm, quae linguam leni titillatione afficiunt, atque hoc pacto gratum saporis sensum animae praebent, huic effectui omninò sunt idoneae. Eas enim quod attinet, quae nimiùm aut parùm in ipsam agunt, hae uti gustum excitare nequeunt nisi nimis acrem, vel nimis imbellem, sic etiam sunt aut nimis penetrantes, aut molliores, quàm ut sanguiguinem componere, atque membrorum quorundam alimentum esse queant.