Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 39
Unproofread scanNot analysed yet
Illae verò cibi particulae, quae tàm crassae sive tantopere unitae sunt, ut salivae motu separari, atque dilui, adeoque poros linguae subire nequeant, agere non possunt in illorum nervorum capillamenta, quae gustui inserviunt; sed in illos tantùm nervos, quibus cętera quoque membra tactum in genere sic dictum exercent. Quemadmodum &quae poris destituuntur, illae ipsae, sicuti efficere non poterunt, ut anima ullum sentiat saporem, sic etiam ut plurimùm erunt ineptae, quae mittantur in stomachum. Quod adeo universaliter verum est, ut saepè, quatenus mutatur temperamentum, efficacia itidem gustus minuatur; adeò ut cibus, qui animae grato suo sapore arridebat, insipidus aliàs &amarus ipsi videatur. Hujus rei ratio est, quia saliva ex stomacho proveniens, imbuta qualitatibus humoris, quo stomachus abundat, sese immiscet ciborum particulis, quae ori insunt, earumque actionem plurimùm promovet. 15. Odoratus quoque creatur à plurimis filamentis à base cerebri ad nasum promanantibus. Quae à tactus, aut gustus nervis nullatenus differunt, nisi quod extra cranium, quo cerebrum continetur, non protendantur. Haec autem filamenta à particuiis longè minutioribus, quàm quibus linguae nervi afficiuntur, moveri possunt: tum quia sunt tenuiora, tùm etiam, quia ab objectis magis immediatè afficiuntur. Cùm enim haec machina respirat, subtiliores aëris particulae naribus haustae, poros ossis cribri-formis penetrant, si non in ipsas cerebri concavitates, saltem usque ad illud spatium, quod inter duas membranas, quibus cerebrum involvitur, existit. Unde illis via patet, qua se eodem tempore per palatum recipiant.