Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 41
Unproofread scanNot analysed yet
Denique illarum particularum terrestrium admodum exiguarum, quae semper uberiori copiâ aëri insunt, quàm aliis corporibus mixtis, solae paulò plus minusve crassiores aliis, aut ratione figurae suae magis aut minus mobiles, animae occasionem diversos odores percipiendi praebere poterunt. Imò in quibus excessus illi valdè sunt moderati atque per se invicem admodum temperati, ipsi gratos odores ciebunt. nam, quae ordinariè tantum agunt, nullâtenus odoratu percipi poterunt: &quae vehementiori impetu concitantur, vel etiam motu nimis exiguo agitantur, non possunt non displicere. 16. Filamenta verò, ex quibus auditus organa constant, non necessariò tantae sunt tenuitatis, quantae sunt praecedentia: sed sufficit, si modo in interiori aurium concavitate sic disponantur, ut omnia facilè simul &eodem modo tremulis illis motibus impellantur, quibus externus aër per tenuem pelliculam harum concavitatum orificio praetensam, moveat; atque à nullo alio objecto, quàm à solo aëre, qui huic pelliculae incumbit, affici queant. Tremuli enim hi impulsus ad cerebrum usque nervorum ope pertingentes, animae praebebunt occasionem sonorum ideam concipiendi. Quorum equidem, quod imprimis observandum, unus duntaxat non nisi murmur inconditum &momento periturum auditui exhibebit, in quo sola magnitudinis &parvitatis varietas, prout nimirùm auris magis aut minus impulsa fuerit, animadverti potest. Verum cum plures impulsus invicem sese subsequuntur, ut vel visui manifestum, quotiescunque chordae, vel campanae tremulae sonum edunt, quatenus magis minusve aequales fuerint, component sonum, qui animae suavior, asperiorve videbitur, vel etiam acutior vel gravior; quatenus nimirum promptiùs aut tardiùs se mutuò subsequentur: Adeo, ut, si vel dimidiâ vel tertiâ vel quartâ vel quintâ parte, &c.