Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 40
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum etiam reciproco quodam fluxu, cum aër exspirando è pectore expellitur, per palatum in illud spatium revertuntur, iterumque per nares regrediuntur. In cujus equidem spatii orificio offendunt dictorum filamentorum planè nudorum, aut solâ valde tenui membranulâ vestitorum extremitates; quę idcirco facilè commoventur. Quin etiam illa est pororem constitutio, tantaque eorundem angustia, ut omnibus terrestribus particulis, crassioribus iis, quas superius odores nominavi, transitus ad haec filamenta praecludatur: exceptis fortean illarum quibusdam, quae ejus sunt naturae, cujus illae sunt, ex quibus aqua vitae componitur, quae figuris, quas nactae sunt, valdè penetrant.