Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 49
Unproofread scanNot analysed yet
Pari ratione puncta T &X, omniaque alia intermedia, unum duntaxat suorum radiorum mitterent in punctum S. Ex quibus evidentissimè liquet, objectum R fortius agere posse in partem nervi, quae est in puncto S, misso nimirum in illud magno radiorum numero, quàm si unico duntaxat radio illud afficeret: illamque nervi partem S distinctiùs &fideliùs cerebro relaturam actionem istius objecti R, cum ab illo solo radios recipit, quàm si à pluribus. Niger color tàm superficiei concavae pelliculae EF, quàm filamentorum EN. visionem quoque distinctiorem reddit. Nam, uti constat ex supra dictis de natura istius coloris, vires radiorum, qui ab oculi fundo ad anteriorem oculi partem reflectuntur, obtundit, obtenebratque, &impedit, ne inde ad oculi fundum revertentes, ibidem radiorum confusionem causentur. Nam, exempli gratia, radii objecti X tendentes ad punctum Y in albicantem nervum, inde quaquaversum reflectuntur ad N &F: unde possent reflecti ad S &V; atque ibidem actionem R &T turbare, si coritized by GoC gle si corpora N &F non essent nigra.