Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 50
Unproofread scanNot analysed yet
Mutatio verò, quae humori crystallino accidit, efficit, ut objectorum remotiorum, aut propinquiorum imagines in oculi fundo distinctiùs. pingantur. Nam, uti dictum est libro (Dioptrices) secundo: Si, exempli gratiâ, humor LN ejus sit figurae, ut omnes radios puncti R praecisè ad punctum S dirigere possit; eadem immutata efficere nequit, ut radii puncti T, quod est propinquius, aut puncti X, quod est remotius, in illud impingant: Sed in causa erit, quod radius Tl. tendat ad K; &Tn ad G. Et è contra, quod XI fetendat versus G; Et Xn ad K. Et sic de caeteris. Ut ad distinctè repraesentandum punctum, X necesse sit, totam figuram humoris LN mutari, reddique planiorem obtusioremve. Ut verò figura notata litera i repraesentet punctum T, necesse est ut paulò convexior reddatur eâ, quae notatur literâ F. Mutatio magnitudinis, quae pupillae accidit, vires videndi Figura moderatur. Etenim lumiXVIII. ne vehementius agente, imminuitur; ne nimia radiorum in oculos illabentium copia offendatur nervus.