Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 65
Unproofread scanNot analysed yet
Explicatis itaque quinque sensibus externis, quatenus in hac machina reperiuntur: sensus internos, quibus eadem est VII instructa, silentio transire non licet. 22. Cùm igitur liquor quem supra dixi in stomacho velut aquae fortis officio defungi, &ex sanguinis massa per arteriarum extremitates in ipsum continuò illabi, sufficiens alimentum istic non invenit, quod consumat: aut in quod omnes suas vires exerceat, in ipsum stomachum illas convertens, filamenta nervorum ejus solito vehementius agitat, commoventur cerebri partes, ex quibus illa oriuntur.