Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 66
Unproofread scanNot analysed yet
Adeoque in causa sunt, quod anima, illi machinae unita, generalem famis ideam concipiat. Si verò liquor ille ejus sit temperamenti, ut vires suas magis exercere possit in certos quosdam cibos, quàm in alios; quemadmodum communis aqua fortis citiùs metalla solvit, quam ceram: peculiari quoque modo in nervos stomachiaget: unde anima tùm concipiet appetitum hos potius cibos, quàm alios comedendi. Hîc notari potest mira hujus machinae conformatio, quod fames oriatur ex jejunio. Sanguis enim circulatione acrior fit, &ita liquor ex eo ad stomachum veniens, nervos magis vellicat; idque modo peculiari, si peculiaris sit constitutio sanguinis: unde pica mulierum. 23. Liquor autem iste praecipuè in stomachi fundo congregatur, ibique sensum famis proritat. Quin etiam plures ejus partes ad gulam ascendunt.