Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 70
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero complexiones illae, aut saltem passiones, ad quas inclinant, admodum quoque dependent ab impressionibus, quibus afficitur substantia cerebri: quas postea melius intelliges; Suffecerit hoc loco causas differentiarum spirituum recensere. 27. Ciborum igitur succus, qui per stomachum in venas transit, sanguini sese immiscens, semper quasdam suarum qualitatum communicat: &,ut caetera reticeam, quando illi recens permiscetur, illum plerumque crassiorem reddit; ut tùm exiliores sanguinis particulae, quas sanguis mittit ad cerebrum, ut ibi fiant spiritus animales, non soleant tùm quidem tàm esse agitatae, neque tàm efficaces, neque tàm abundantes; &per consequens, tantam alacritatem &levitatem istius machinae corpori non concilient, quam quidem postea: nimirum absolutâ digestione, cùm sanguis saepiùs iterato transitu per Cor, Goo ed E git.