Latin
DE HOMINE
Descartes, De homine 71
Unproofread scanNot analysed yet
Cor, majorem sibi subtilitatem comparavit. Aër insuper, qui inspiratur, sese quoque certâ ratione permiscens sanguini, priusquam sinistrum cordis ventriculum ingrediatur, efficit, ut ibi vehementius incendatur: ibidemque producit spiritus vividiores &magis agitatos siccâ, quàm humidâ tempestate. Quemadmodum etiam cujuscunque generis flammam tùm temporis vehementius efflagrare manifestum est. Porrò cùm hepar est benè dispositum, atque sanguinem in cor effundendum perfectè allaborat: spiritus, qui ex illo sanguine excernuntur, longè sunt copiosiores, &ęqualiùs agitati. Hepate verò à suis nervis presso, partes sanguinis subtiliores, quas continet, derepente ad cor ascendentes, spiritus quoque solito copiosiores &vividiores generabunt, attamen minus aequaliter agitatos. Si fel, natum purgare sanguinem, ab illis partibus, quae aptiores sunt, ut reliqua sanguinis massa in corde inflammetur, officio suo desit: vel à nervo suo restrictum, materia, quam continet, refundatur in venas; &spiritus etiam tantò erunt vividiores, seu agiliores, simulque inaequalius agitati. Si verò lien, cujus è contra est purgare sanguinem ab illis partibus, quae minùs eo, quo dictum est, modo, in corde inflammari possunt, malè sit dispositus: aut suo nervo, aliove corpore constrictus, pressusve, materia, quam continet, regyrabit in venas; spiritusque erunt eò minus copiosi, minusque agitati, atque inaequalius acti.