Latin
XXXIII
Descartes, De homine 79
Unproofread scanNot analysed yet
nervos opticos, componunt: atque expanduntur ab oculi fundo I, 3, 5, usque ad interiorem cerebri superficiem 2, 4. 6. &cogita, haec filamentà eo modo esse disposita, ut, si radii ducti, verbi gratia, à puncto A, premant fundum oculi in puncto i, eâ ratione trahant totum filamentum I, 2. &extendant magisque aperiant tubulum notatum numero 2. Eodem prorsus modo, radii incidentes in punctum; ,aperiunt tubulum 4. Idemque de caeteris esto judicium: ita ut, quemadmodum diversi modi, quibus puncta 1, 3. 5. istis radiis premuntur, oculi fundo figuram imprimunt respondentem objecto A, B, C: uti supra dictum.