Latin
XXXIII
Descartes, De homine 80
Unproofread scanNot analysed yet
Sic etiam evidens est diversos modos, quibus tubuli 2, 4. 6 aperti sunt filamentis 1, 2, 3, 4. 5. 6, &c. sui quoque vestigium interiori cerebri superficiei imprimere debere. 31. Deinde cogita spiritus, qui in singulos tubulos 2. 4. 6, &his similes, conantur ingredi, non prodire indifferenter ex omnibus punctis, quae insunt superficiei glandis H, sed solummodo ex quibusdam singulatim: atque illos, qui exempli gratia, egrediuntur ex puncto A, conniti, ut ingrediantur tubos 4. &6. atque sic de caeteris. Ut simul atque illorum tubuiorum hiatus fit major, spiritus ex hujus glandis superficie liberius citiùsque, quàm antehac, incipiant egredi per puncta illos tubulos respicientia. Et quemadmodum diversi modi, quibus tubi 2, 4. 6 sunt aperti, interiori cerebri superficiei figuram impribyGoog igi primunt, similem objecto ABC. Sic etiam illi modi determinationesve, quae oriuntur à spiritibus scaturientibus à punctis ABC, eandem figuram superficiei glandis imprimunt.