Latin
XXXVII
Descartes, De homine 85
Unproofread scanNot analysed yet
XXXVII Imò notandum; quod si quaedam tantum eorum recluderentur, uti A &B. illâ solâ ratione, etiam alia, puta C &D, eodem tempore aperirentur: imIll Illi primis si saepiùs simul fuerint aperta, atque alia sine aliis aperire solita non fuissent. Unde liquet, quomodo recordatio rei queat excitari per memoriam alterius, quae alias simul cum illa memoriae fuit impressa. Quemadmodum naso, oculisque visu perceptis, statim frontem, os, caeterasque omnes faciei partes mihi imaginor: quia nullam illarum partium videre solitus sum, quin simul omnes intuear. Sic etiam conspiciens ignem, recordor caloris ejus: quandoquidem ignem videndo, simul &illum haud rarò percepi. Considerandum porrò; glandulam H. ex materia valdè molli compositam esse: quaeque Fig. XXXVIII. substantiae cerebri undequaque non est unita, sed tantummodo arteriolis illi annexa: quarum tunicae sic satis laxae sunt &plicabiles, quibus suspensa velut in bilance, vi sanguinis, quem calor cordis in ipsam impellit.